Iulius Caesar

Gaius Iulius Caesar

Caesar Romae ex gente Iulia natus est, familia patricia praeclara, quae genus rursus Iuli, filii Aeneae, qui filius Veneris erat, descripsit. Pater fuit C. Iulius Caesar, filius praetoris; mater, Aurelia. C. Marius, Gaii Iulii avunculus, fuit consul anno 100 a.C.n.. Iulii Caesaris, quamvis patriciae gentis emendatae essent, non divites normis nobilitatis Romanae. Nulli familiae suae eminentiam adsecuti errant, usque ad aetatem patris sui. Amita sua nupsit Mario, duci et emendatori exercitus. Marius partibus Popularibus qui Optimatibus in Senatu adversati sunt praestitit. Erga finem vitae Marii anno 86, bellum civile inter Marium Sullamque erumpit. Caesar, cognatus Marii, etiam in matrimonium Corneliam Cinnillam, filiam Lucii Cornelii Cinnae, fautoris potentissimi Marii, duxerat. Sic Sulla, bello civili victo, anno 86 Caesari ut Corneliae nuntium mitteret imperavit. Caesar recusavit et prudenter Romam fugit celatum. Intercursu modo familiae amicorumque suorum ab proscriptione et morte servatus est. Caesar tamen in Asiam Ciliciamque militare abiit. Inter haec bella stipendia sub imperio Lucii Licinii Luculli meruit, et in multis pugnis emeruit. Anno 81, in Bithynia ad erigendam classem missus est. Quam rem gessit ita prospere ut adversarii sui Romae increbrescerent eum ceventem Nicodemis regis esse. Apud Suetonium, orator Curio Caesarem “omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem” appellavit. Rursum Romae anno 78, Sulla mortuo, Caesar cursum honorum coepit. Notus pro rhetorice et accusatione inexoribile proconsulum infamum erat. Petens perfectionem rhetoricam, Caesar Rhodum ut doctrinis Apollonii Molonis studeret profectus est. In itinere, Caesar ab piratis qui pretium viginti talentorum exegerunt surreptus est. Eos derisit, admonens ut rogarent quinquaginta. Redemptione collecta, Caesar post duodequadraginta dies liberatus est. Simul atque liberatus est copias navales instituit et piratas cepit, qui crucibus suffixi sunt. Anno 69, et uxor Cornelia, in partu, et amita Iulia mortuae sunt. Caesar ipse eas in rostris conlaudavit. Inter laudationes, Caesar comes Sullae insecutus est, qui accusaverunt eum quaesturam petere. Eodem anno, Caesar quaesturam meruit, et ad Hispaniam Ulteriorem adsignatus est. Caesar, cum Romam rediret, aedilis curilis anno 65 electus est. Officia magistratus adparationem ludorum in Circo Maximo incluserunt. Pecuniis publicis circumscriptis, Caesar ut ludos quam splendidissimos daret se decoxit, contrahens aes alienum amplius quam centum talentorum aureorum. Aes alienum futurum cursum honorum suum impendit.

Boni eventus tamen aedilitatis suae ad pontificatum anno 63 tetenderunt. Non solum novam domum (Domus Publica) in Foro, sed etiam auctoritatem rerum religiosarum et custodiam virginum Vestalium datus est. Pontificatu incipiente, Caesaris opprobrium erumpit. Mortua uxore Cornelia, in matrimonium Pompeiam, neptem Sullae, duxerat. Pompeia diem festum Bonam Deam praestitit, qui proprius mulieribus et sanctissimus erat. Illo anno autem, Publius Clodius Pulcher diem festum mutata veste celebravit. Nefas erat, et Caesar nuntium Pompeiae misit. Caesar ipse fassus est Pompeiam innocentem fuisse, sed censuit uxorem suspicionem superandam esse. Annus 63 et Caesari et rei publicae fuit praecipue difficilis. Cicero erat consul, et Caesar ab Curia Centuriata praetor urbanus electus erat. Cicerone consule, coniurationem Catilinae, qui magistratos electos evertere veluit, patefecit. Catilina, patricius cum repulsa frustratus, cum quinque alio sine iudicio secuti percussus est. Vehementer Caesar rei adversatus est, sed in Senatu ab Catone minore frustratus est. Etiam insimulatus est Caesarem coniuratione inligari, sed proconsul tamen Hispaniae Ulterioris anno 61 electus est.

Anno 59, Caesar consul cum inimico suo Marco Calpurnio Bibulo electus est. Bibulus, amicus Catonis et optimatum, consulatui protinus abiit ut auguratus sit; Caesari autem solum agere licuit, sed mox socios insperatos ab inimicis suis invenit. Eodem tempore, dux primus Gnaeus Pompeius Magnus a Senatu ut ei fundos pro militibus suis daret petebat. Consularis Marcus Licinius Crassus, ut fama est divitissimus Romae, imperium contra Parthos ab Senatu obtinere conabatur. Caesar pecunia Crassi et auctoritate Pompeii egit; sic societas creata est. Ut societatem firmarent, Pompeius Iuliam, filiam Caesaris, in matrimonium duxit. Postero anno, Caesari proconsulatus in Gallia Illyriaque quinque annos datus est. Suscepit anno 58 bellum Gallicum, in quo tota Gallia et Germaniae pars Romanae factae sunt. Inter legatos fuerunt Lucius Iulius Caesar (consobrinus suus), Marcus Antonius, et Quintus Tullius Cicero (oratoris frater). Caesar bellum contra gentes varias gessens, Helvetios, Belgas, Nervios, et Venetos devicit. Anno 55, Britanniam infeliciter invadere conabatur. Anno 52, Gallos sub Vercingetorige in proelio ad Alesiam vicit. Apud Plutarchum, Gallia capta, octoginta oppida et trecentae gentes victae, et decies centena milia virorum in servitium venita sunt. Ter decies centena milia virorum in proeliis ceciderunt (nota bene: historici antiqui numeros huius generis saepe valde auxerunt). Caesar narrationem harum expeditionum in commentariis De Bello Gallico scripsit. Caesar tamen invisus Romae mansit. Optimates suspicati sunt eum gloriae cupidum esse et velle rex fieri, sed anno 55, Pompeius Crassusque consules electi sunt, et proconsulatum Caesaris amplius quinque annos renovaverunt. Sic fuit ultimus primi triumvirati actus. Anno 54, Iulia, uxor Pompeii, in partu mortua est, et anno proximo Crassus in Parthia cecidit. Pompeius erga optimates movere coepit, et in matrimonium duxit Corneliam Metellam, filiam Caecilii Metelli, inimici Caesaris.

Anno 50, Pompeius ei pro consule exeunti ut Romam rediret et copias dimitteret imperavit. Senatus praeterea ei consulatum secundum in absentia petere interdixit. Caesar cognovit se accusatum iri si Romam sine immunitate consulari aut viribus legionum rediisset. Senatum prohibuit quin pararet, fines Italiae per Rubiconem 10 Ianuarii anno 49 traiciendo, dicens alea iacta est. Optimates, a Metello et Catone minore ducti, Roma fugerunt, nescientes Caesarem secum solum unam ex legionibus habuisse. Caesar infeliciter Pompeium usque ad Brundisium insecutus est, sperans fore ut amicitiam mederi possit. Pompeio e manibus elapso, Caesar in Hispaniam victis legatis Pompeii progressus est. Deinde Graeciam adiit ubi 10 Iulii anno 48 Pompeium in proelio apud Dyrrhachium vicit. Eodem anno quamvis Pompeius exercitum maiorem habuisset Caesar iterum eum ad Pharsalum vicit. Pompeius Aegyptum fugatus, a legato Pharaonis Ptolemaei necatus est. Romae Caesar dictator cum Marco Antonio magistro equitum factus est. Undecim diebus, et dictatura abdicata, cum Publio Servilio Vatia Isaurico consul iterum electus est. Caesar ad Alexandriam Pompeium insecutus est, nesciens eum mortuum esse, sed ibi imprudenter bello civili inter Ptolemaeum Cleopatramque inligatus est. Caesar Cleopatrae favebat, fortasse propter necem Pompeii, cuius caput Caesari ab cubiculario Ptolemaei oblatum est. Ptolemaeo victo, Cleopatra Pharao facta est, et cum Caesare Ptolemaeum Caesarem (Caesarion) peperit. Anno 47, Caesar ad orientem victum Pharnacem Ponticum profectus est. Post regem in proelio ad Zelam victum, victoria verbis praeclaris veni, vidi, vici celebrata est. Inde ad Africam perrexit ubi pugnatum contra fautores Pompeii ad Thapsum est. Uterque Metellus et Cato necati sunt. Filii Pompeii tamen Gnaeus Pompeius et Sextus Pompeius in Hispaniam fugerunt sed Caesar etiam eos ad Mundam anno 45 vicit. Inter hoc tempus Caesar consul tertium et quartum annis 46 et 45 electus est. Collega suus anno 46 Marcus Aemilius Lepidus erat sed anno 45 Caesar solus magistratum tenuit.

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...




%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: